PAREDRI

PAREDRI
PAREDRI
Graece Παρεδροι, aliter Σύνθρονοι, quasi Adsessores et eâdem sede praediti, Tertulliano Synhodi (vide infra) Deorum, fieri dicebantur olim, qui de hominibus in Deorum numerum referebantur, et collegio eorum, seu concilio, seu consessui, ut veteres Inscriptiones prae se ferunt, seu synodo, ut modo dictus Tertullianus vocat, adscribebantur. Virg. ad Augustum, l. 1. Georg. v. 24.
Tuque adeo, quem mox quae sint habitura Deorum
Concilia, incertum est.
Erat autem Synhodus Deorum apud Graecos, ex XII. Diis, quos magnos appellabant, in quorum numerum relati homines πάρεδροι τῶ μεγάλων Θεῶν dicebantur: item τῶ δώδεκα Θεῶν. Et quidem Deorum unicuique sui fuêre attributi Paredri: Iovi, XII. Dii, sex mares, sex feminae, quos propterea Consentes appellabant: i. e. συνέδρους Matri Deum, Idaei Dactyli: Aesculapio, Hygia, Iaso et Telesphorion, aliis alii. Sic Antinous, Hadriani delicium, Aegyptiorum Deorum σύνθρονος, in veteri Inscr. dicitur, Porro huiuscemodi Deorum πάρδροι, Latinisueterib. Novempsiles vel Novempsides, secundum opinionem quorundam, sunt appellati, apud Arnobium et Servium; quasi eâdem sede praediti, Graecis σύνναοι, quod novem in eadem sede, h. e. in eodem templo, collocati essent, explicante Victorinô. Vide Claud. Salmas. ad Ael. Spartian. in Hadriano Caes. c. 14. Dicebantur ergo Paredri Dii, qui beneficiô Principis alicuius aut propriae virtutis meritô, Numinisdignitatem erant adepti et recepti in consortium Deorum. Hi vero, quia nil erat, esse Deum, nisi Dei quoque fungerentur officiô, ut aliquâ divinitatis auctoritate censerentur, somniis et oraculis responsa dare et curationes facere credebantur: quod in Aesculapio, Amphiarao, Trophonio, aliisque stulta credidit antiquitas. Idem de Hephaestione finxerunt, qui Alexandro adulabatur; et de Antinoo praesato, qui Hadriano. Hinc et πάρεδροι δάιμονες, quos ad futura praenoscenda Magi evocabant, Hesych. planeque liquet ex Luciano, Hephaestionem πάρεδρον fuisse et ὀνειροπομπὸν, somniorum immissorem. Eusebius proin quoque ὀνειροπομποὺς et παρέδρους δαίμονας iungit, Histor. Eccl. l. 4. ubi de Simone Mago, inter Deos a Romanis relato, et statuis ac inscriptionibus inaugurato, loquitur. Tertullian. Paredrorum ubi meminit l. de Anima, Scimus etiam, inquit, Magiam elicere explorandis occultis catabolicos et Paredros et pythonicos Spiritus. Et Fulgentius de contin. Virgil. Nec illa, ait quae Dardanus in Dynameris, aut Battiades in Paredris, aut Campester, in Catabolicis, Infernalibusque cecinerunt: quibus nominibus Deorum vel Daemonum tres recensentur species, seu tria Spirituum Μαντικῶν genera, Dynameri, h. e. Δυναμηροὶ, potentes et magni Dii vel Spiritus, quorum in oraculis reddendis et somniis mittendis semper certior fides et effectus maior; Graecis Θεοὶ δυνατοὶ, in Augurum libris Divi potes: Paredri, de quibus diximus, quosque minus recte Turnebus malos Genios interpretatur, qui alicui semper adsiderent: et Catabolici, quos eosdem cum Infernalibus facere, apud Fulgentium, Campester videtur, quique per arreptitios et energumenos futura praedicebant, quos plerumque raptabant, deiciebant et solo affligebant, a καταβάλλειν proin nomen consecuti. Et quia, per Paredros, Oracula fieri sic dicebantur, hinc et illis sui Prophetae fuerunt; unde in veter. Inser. Ulpius Apollonius quidam, Antinoi Propheta dicitur, ut et sua templa, sui Sacerdotes, sui agones etc. Idem ibid. Vide quoque Car. du Fresne Glossar. in voce Paredrus. Sed et dicebantur Paredri, qui Magistratus in
publicum prodeuntes, apud Graecos, praecedebant erantque velut scribae observatores, dispunctoresque eorum quae transcripsissent dictante Iudice. Hos oportebat esse vitae inculpatissimae, de qua, antequam possent Iudicibus assidere, apud quingentos Viros Prytanes primum, secundo inter Areopagitas, quôvis volente per Praeconem ad accusandum admissô, rationem reddidisse, Athenis oportebat. Cuius severae perquisitionis causa erat, quod res periculi plenas et in quibus maximâ fide opus est, tractarent, nempe Iudicum sententias, quas unicum verbum omnissum, mutatum, alio translatum, aut a Scriba celerrime excipiente additum, poterat evertere, inque contrarium trahere etc. Postellus de Magistratibus Atheniens. c. 31. apud Calvin. Lexic. Iurid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • DEOS referendi viros benemeritos mos (in) — in DEOS referendi viros benemeritos mos memoratur Suet. in Iulio c. 88. Periit atque in Deorum numerum relatus est. Quod enim in antiquissimis Graecis historiis dici solet, aliquem a morte τετευχέναι τιμῶν ἡρωίκῶν, vel ἰςοθέων vel ἰςολυμπίων, id… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Emi Uwagawa — is a japanese voice actress. She was born in Kobe, Hyogo, Japan. Her blood type is B. Emi is part of Aoni Production. Voice rolesAnimeCrayon Shin chan: Arashi wo Yobu Mouretsu! Otona Teikoku no Gyakushuu (movie) as Reception womanGegege no Kitaro …   Wikipedia

  • ADSESSORES — Graece πάρεδροι: Vide infra in voce Paredri …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EUTHYNI — Graece Εὔθυνοι, in Atheniensium Rep. Magistratus erant, quos cum Logistis, (apud quos rationes gesti sui Magistratus referebant οἱ εν ἀρχῇ, intra 30. ab abdicato Magistratu dies) eosdem facit Auctor Etymologici; sed aliud docet Philosophus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HEPHAESTION — I. HEPHAESTION Alexandrinus Grammaticus, de quo Suid. adi. Exstat una cum Scholiaste Parisiis, A. C. 1553. apud Hadrian. Turneb. Typographum regium. Inter Graecos Gram maticos, quos Verus Imp. audivit, memoratur Iulio Capitolino; exstatqueve eius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LOGISTAE — apud Athenienses, magistratus erant, forte capti, decem numero, apud quos rationes gesti sui magistratûs referebant cum οἱ εν ἀρχῇ, intra 30. ab abdicato magistratu dies. Hos eo sdem cum τοῖς Ε᾿υθύνοις, fuisse, putat Auctor Etymologici, diverso… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVEMSIDES — apud Marium Victorinum, qui Novempsiles Servio, dicti sunt apud veteres Romanos Deorum παρεδροι, qui de hominibus in Deorum concilium et collegium allegebantur: quod eâdem sede cum iis praediti essent, quasi adsessores et σύνθρονοι. Ita autem is …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SYNEDRI. Dii — Graece Σύνεδροι, dicti sunt Dii ex hominibus facti qui alias σύνθρονοι, πάρεδροι, et Latini Consentes, quod quasi atsessores coeterorum Deorum fururi, eorum synodo seu collegio ascriberentur, de quibus pluribus agit Salmas. ad Spartian. in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SYNTHRONUM — Graece Σύνθροιον, apud Io. Curopalatem, in Constantino, ubi die Pentecostes in Liturgia turbas ortas este, quod Metropolitae non sustinerent, Syncelli εν τῷ συνθρόνῳ in synthrone praesiderent: subsellium est, de quo etiam Euchologium, ubi, de… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”